Hľadaný výraz: Mt 9,35; Mt 10,1-14; Mk 6,6-13; Lk 9,1-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
35 Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.

1 Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. 2 Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, 3 Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus, 4 Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum. 5 Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: “ In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; 6 sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel. 7 Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”. 8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date. 9 Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, 10 non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo. 11 In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis. 12 Intrantes autem in domum, salutate eam; 13 et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. 14 Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris.

6 et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens. 7 Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos; 8 et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes, 9 sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis. 10 Et dicebat eis: “ Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde. 11 Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”. 12 Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; 13 et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.

1 Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent, 2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos; 3 et ait ad illos: “ Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. 4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite. 5 Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos ”. 6 Egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique.

1

mail   print   facebook   twitter